|
Illustriorum regni Galliae civitatum tabula
- 1660
Illustriorum regni Galliae
civitatum tabulae, ut et Helvetiae confoederatae civitates
celebriores
Johannes Janssonius, (1588-1664).
(Amstelodami) - Amsterdam - vers 1660
BLANMONDVM.
BLAMONT, Lotharingiae oppidum mediterraneum, a
Nancio lapide sexto, & decimo a praepotenti Argentina, distans,
Lotharingiae Ducis matrem, hoc tempore agnoscit Dominam, ad quam
mortuo Marito, Lotharingiae Duce, successionis jure descendit, non
magnum quidem, sed pulchrum est, & amoenum. Cujus tamen
pulchritudinis, Anno Christi, m.cccc.vii. in D. Laurentii
Protomartyris vigilia, non exiguam jacturam fecit. Quia etenim
confoederatis urbibus atque Principibus contra Carolum, Burgundiae
Ducem, conjungebatur, longa, diuturnaque obsidione pressum est ab
Helvetiis, & Ducis Austriae, Sigismundi, militibus, qui cum tandem
oppidum captum invasissent, & insatiabilem, omnia ferro ac flammis
vastantem, furiossamque militarem libidinem, rapinis, acspoliis
explevissent, ablatis octo pulveris tormentarii, quae ibi reperta
sunt, doliis, bellicis etiam tormentis non paucis, & ea annona, qua
biennio se strenuè potuissent defendere, igni oppidum universum
perdiderunt: Sed quantum eo tempore Burgundiae Dux miseriarum &
calamitatum Lotharingiae, & huic quoque oppido intulit, tantum in ea
rursus est passus incommodi, quando in ea, uti gregarius miles
caesus, strenuus esse Princeps desiit. Dum enim apud Nancium, cum
Helvetiae confaederatis, quia Galliae Regis partibus stabant,
ejusque merebant stipendia, infoelicem, & temerariam committit
pugnam. Exiguas siquidem copias, in quibus vix duo erant millia,
idonei ad pugnam, nivoso die, duobus hostium objiciebat agminibus,
quorum unum secundum flumen ; alterum via militari a Villa Nova
advenerat ; Helvetii ad decem millia, majore numero Lotharingi, &
Germani fortiter instructi, & indefessi ac infracti nullo itinere
vel molestia, Caroli vero vires adeo exiguae atque attritae erant,
ut contra hos ne hiscere quidem ausae essent. Magno hoc discrimine
minime ponderato imperterrito animo praelium committit, in quo
strenuus belli Dux non tam Imperatoris, quam militis exequebatur
munia, perinde, quasi inevitabili fato, in exitium suum rueret. Sed
postquam omnia vidit dissipata, in conferto confossus fuisse dicitur
peditatu, ut homo ignotus, qui die tandem tertio, inventus est nudus
inter mortuos, facie ad glaciem cujusdam torrentis, aut paludis,
congelata. Voluit animam potius honesta ac decora morte inter medios
hostes gladium strenuè versans patriae ac immortali gloriae dedicare,
quam captivus inter tot ludibria ac contumelias, animoso heroi ipsa
morte detestabiliores, miseram animam trahere. Cognitus primum est a
quodam ministro, seu cacula suo Baptista a Columna, & a Matthaeo
Medico suo, Lusitano genere. Cognitus per ungues manuum, quos
longiores omnibus aliis gessit: Per vulnus pugna Herricia in collo
acceptum: per dentes inferiores amissos, certasque alias corporis
notas. Vulnus praeter alia habebat lethale in temporibus capitis.
Tam infesto ac impari praelio dejecta ac destruda est, Dei voluntate,
tanti Principis arrogans superbia, immodicus fastus, libidoque
insatiabilis regnandi. Per longum tempus interfectum esse vulgus
hominum negabat, sed vivere adhuc illum pertinaciter praedicabat,
credique voluit. Ita Carolus in terra hostili occubuit, & quem nemo
poterat vincere Regum, sua semetipsum temeritate & caecitate devicit
& extinxit. Apud Nancium in majori templo, juxta D. Georgii aram,
cujus semper habuit venerabile nomen, collocatur.
Tribus porro potissimum ornamentis haud contemnendis, hoc oppidum
nobile est, Castro veteri, spatioso, atque magnifico, cui palatium
novum Ducis, venusta structura insigne conjundum, non minimum oppidi
ornamentum videtur. Tertium vero, omnium judicio, existimo esse id,
quod incolae plerunque omnes, agriculturae dent operam, viri proinde
sint boni, probi, antiqua fide ac integritate conspicui. Notum enim
est apud Agricolas omnis generis fraudes, mendacia, fallacias
exulare, contra vero simplicitatem, pietatem ac probitatem coli;
hinc antiqui si quem laudibus efferre volebant, eum ab agricultura
commendabant, dicentes : Bonum Agricolam, bonum Colonum : ut puta,
qui eo exerceretur negotio, quo nihil antiquius, nihil, non
gravissimorum modo hominum, sed etiam Dei Optimi Maximi testimonio,
honestius, nihil eorum, ex quibus aliquid acquiritur, libero homine
dignius, nihil denique suavius dici, excogitarique potest. Nec sane
Senecae vitae rusticae modestia ac quies ignota fuit, quam hisce
verbis dilaudat divinus Tragaedus :
Non alia magis est libera ac Vitio carens,
Ritusque melior Vita quae priscos colat,
Quam quae relictis maenibus sylvas amat,
Non illam amarae mentis inflammat furor,
Qui se dicavit montium infontem jugis:
Non aura populi & Vulgus infidum bonis:
Non pestilens invidia, non fragilis favor:
Non ille regno servit nec regno invidet,
Vanos honores sequitur ac fluxas opes,
Spei metusque liber: haudillum niger,
Edaxque livor dente degenere petit:
Nec scelera populos, atque inter urbes sita
Novit, nec omnes conscius strepitus pavet.
BLAMONDI DESCRIPTIO
E sacris siquidem oraculis constat, antiquissimam,
ante alias omnes artes, agriculturam jam inde ab initio extitisse.
Neque Osyrim, neque Dionysium hujus disciplinae repertorem, sed Deum
Optimum Maximum hoc vitae genus instituisse. Nam Adam & ejus filii
agricolae fuerunt. Item Noe vineam plantavit. Abraham, Isaac, Iacob
pastoritiam exercuerunt. Saul ab asinis, David ab ovili, ad sceptra
vocatus est. Elizaeus, & Amos, e pastoribus facti prophetae; Ozias
agriculturae deditus legitur. Nec profana desunt exempla eorum, qui
ab aratro adsceptrum translati sunt. Primislaum arantem Proceres
Sueciae invenerunt ac in Regem elegerunt. Diocletianus rejecto
imperio ad horti culturam iterum se contulit, nec persuadentibus
Galerio ac Herculio id in se recipere voluit: & ne multis Lectorem
morer, id passim Romanorum nomina indicant, qui Cicerones, Fabii,
Pisones dicebantur, ac alia ab agris vel herbis derivata nomina sibi
imposuerunt. Haecque de Agricultura ac rusticae vitae tranquillitate
pro instituti nostri ratione nimis fusè dicta aequi bonique candidus
Lector consulat.
|
|